WOLFECCUM

WOLFECCUM
WOLFECCUM
German. Wolfegg, castrum eiusdem regionis, in Suevia, sub proprio Comite, ex Familia Dapiferorum in Walpurg. Cum enim in Ioaimis exstincti A. C. 1403. filiis, tres lineae cenissent, media Wolfeccia Georgium habuit auctorem, iterumque in duos ramos divisa est, videl. Comitum de Wolsegg. atque Comitum in Zeil. Illorum series haec: Georgius Truchsessius, qui obiit A. C. 1482. pater fuit Iohannis, avus Georgii, proavus Georgii: quô et Ioannâ Comite Rappolsteniâ genitus Iacobus Truchs. Dn. de Walpurg. decessit A. C. 1589. Pater ex Ioanna Comite Zimmerensi Henrici Comitis in Wolfeck, qui, ex Maria Iacoba Comite Zollerana, genuit Ioaunam Euphtosynam (uxorem Hugonis Comitis Montfortii) Ioannem Episcopum Constantiensem (qui natus A. C. 1598. obiit A. C. 1644.) Maximilianum Wilibaldum (natum A. C. 1604. maritum Magdalenae Iulianae Hohenloicae primum, inde Isabellae Clarae Arschottanae, denatum A. C. 1667.) etc. Dapiferos seu Truchsessios in Walpurg, Comites in Wolfeck etc. E quibus Maximiliano Wilibaldo, inter alios, natus est Franciscus A. C. 1641. Ipse vero Henricus Comes obiit A. C. 1637. Phil. Iac. Spenerus, Theatr. cit. Part. II. p. 38. et 123. Vide quoque eius Artem Heraldicam, Tom. II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”